LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.138

lat cicero phi005 perseus lat2

itaque illi censores fecerunt idem quod in nostra re publica solent ii qui per largitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut illam lacunam rei familiaris explerent. sic census habitus est te praetore ut eo censu nullius civitatis res publica posset administrari; nam locupletissimi cuiusque censum extenuarant, tenuissimi auxerant. itaque in tributis imperandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi homines tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod intellegi facillime re ipsa potest.nam L. Metellus, qui, posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam cognatus factus est,—is, quod videbat istius censu stari nullo modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civitatibus, quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant constitutae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable