Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.140
lat cicero phi005 perseus lat2
si tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque inrita iussit esse. neque in hac re sola fuit eius modi, sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac plurimis; nam et Heraclio Syracusanos tuos illos palaestritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in Siciliam cum litteris venisset, minus xxx diebus Metellus totam trienni praeturam tuam rescidisset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable