LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.161

lat cicero phi005 perseus lat2

atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatur. omnia ista ante facta sunt non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit. dum ego in Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi, quae sint gesta cognoscite.Centuripinorum senatus decrevit populusque iussit ut, quae statuae Verris ipsius et patris eius et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitio fieret, senatores ne minus triginta adessent. videte gravitatem civitatis ac dignitatem. neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti per vim atque imperium dedissent, neque eius hominis in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque misissent; et id gravius esse putarunt si publico consilio, quam si

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable