LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.166

lat cicero phi005 perseus lat2

'oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci.' at hi quidem acerrimi inimici sunt. 'inimicos habeo civis Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi.' at socii in hostium numero sese abs te habitos queruntur. 'aratores inimici sunt propter decumas.' quid? qui agros immunis liberosque arant, cur oderunt? cur Halaesini, cur Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possum qui te non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum? ut, etiamsi causas cur te oderint non possim dicere, tamen illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum vobis quoque odio esse oportere.

Provenance