Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.183
lat cicero phi005 perseus lat2
non erat haec ex eodem genere quod ego maxime genus ex sociorum litteris reperire cupiebam; verum tantum inveni, iudices, quod apud vos quasi exempli causa proferre possem. sed tamen quicquid erit in his libellis, quantulumcumque videbitur esse, hoc quidem certe manifestum erit: de ceteris ex hoc coniecturam facere debebitis. recita mihi, quaeso, hunc primum libellum, deinde illum alterum. LIBELLI CANVELIANI. non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde tantum Melitensium, unde L tricliniorum lectos, unde tot candelabra; non, inquam, iam quaero unde haec habueris, sed quo tantum tibi opus fuerit, id quaero. omitto de melle, sed tantumne Melitensium, quasi etiam amicorum uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus esses? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable