Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.186
lat cicero phi005 perseus lat2
nunc ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas removere honeste nullo modo potuerunt, et ad amicum tuum Carpinatium revertemur. inspiciebamus Syracusis a Carpinatio confectas tabulas societatis, quae significabant multis nominibus eos homines versuram a Carpinatio fecisse qui pecunias Verri dedissent; quod erit vobis luce clarius, iudices, tum cum eos ipsos produxero qui dederunt; intellegetis enim illa tempora per quae, cum essent in periculo, pretio sese redemerunt cum societatis tabulis non solum consulibus verum etiam mensibus convenire. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable