LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.191

lat cicero phi005 perseus lat2

videtis Verrucium? videtis primas litteras integras? videtis extremam partem nominis, codam illam Verrinam tamquam in luto demersam esse in litura? sic habent se tabulae, iudices, ut videtis. quid exspectatis, quid quaeritis amplius? tu ipse, Verres, quid sedes, quid moraris? nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est aut te Verrucium esse fateare. laudantur oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defendere solerent: nimirum illi non ingenio solum his patronis, sed fortuna etiam praestiterunt. nemo enim tum ita peccabat ut defensioni locum non relinqueret; nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers; nemo ita in manifesto peccato tenebatur ut, cum impudens fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable