Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.192
lat cicero phi005 perseus lat2
nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? at hominem flagitiosissimum libidinosissimum nequissimumque defendit. an ab hac eius infamia nequitia vestros animos in aliam partem fortitudinis commemoratione traducat? at homo inertior, ignavior, magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula proferri non potest. at mores commodi. quis contumacior, quis inhumanior, quis superbior? at haec sine cuiusquam malo. quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior umquam fuit? in hoc homine atque in eius modi causa quid facerent omnes Crassi et Antonii? tantum, opinor, Hortensi: ad causam non accederent neque in alterius impudentia sui pudoris existimationem amitterent. liberi enim ad causas solutique veniebant, neque committebant ut, si impudentes in defendendo esse noluissent, ingrati in deserendo existimarentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable