Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.26
lat cicero phi005 perseus lat2
at enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae ista defensio est? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est. Verres calumniatorem adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant. tu mihi ita defendas, 'non est ista Verri numerata pecunia?' adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. quae vis erat in Volcatio tanta ut HS cccc milia duobus hominibus auferret? ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam dedisset? veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo. at ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum; sed cum ob tua decreta, ob edicta, ob imperia, ob iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable