LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.27

lat cicero phi005 perseus lat2

comites illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi, medici, haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa, quae plus mali Siciliae dedit quam si centum cohortes fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit. quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum iudicari necesse est. nam si hanc defensionem probabitis, 'non accepit ipse,' licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis. nemo umquam reus tam nocens adducetur qui ista defensione non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q. \Muci innocentiam referatur, si cum isto conferatur? neque nunc tam isti mihi Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis temptare rationem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable