Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.31
lat cicero phi005 perseus lat2
si vero illud quoque accedit, ut praetor in ea verba iudicium det ut vel L. Octavius Balbus iudex, homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare, —si iudicium sit eius modi L. OCTAVIVS IVDEX ESTO. SI PARET FVNDUM CAPENATEM, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM P. SERVILI ESSE, NEQVE IS FVNDVS Q. CATVLO RESTITVETVR, non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem non oporteat? eius modi totum ius praetorium, omnis res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore. decreta eius modi, SI NON ACCIPIT QVOD TE DEBERE DICIS, ACCVSES; SI PETIT, DVCAS: C. Fuficium duci iussit petitorem, L. Suettium, L. Racilium. iudicia eius modi: qui cives Romani erant iudicabant si Siculi essent, cum Siculos eorum legibus dari oporteret, qui Siculi, si cives Romani essent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable