LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.34

lat cicero phi005 perseus lat2

selecti ex conventu aut propositi ex negotiatoribus iudices nulli: haec copia, quam dico, iudicum cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua dare non solebat, sed C. Verris. cuius modi cohortem putatis hoc principe fuisse? sicubi videtis edictum, Sl QVI PERPERAM IVDICARIT SENATVS, eum quoque ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non senserit iudicasse. ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia plurimarum controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu ac negotiatoribus nulli iudices. quantam potestatem habuerit videtis, quas res gesserit cognoscite.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable