Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.45
lat cicero phi005 perseus lat2
ergo, inquiet aliquis, donavit populo Syracusano illam hereditatem. primum, si id confiteri velim, tamen istum condemnetis necesse est; neque enim permissum est ut impune nobis liceat, quod alicui eripuerimus, id alteri tradere. verum ex ista reperietis hereditate ita istum praedatum ut perpauca occulte fecerit; populum Syracusanum in maximam invidiam sua infamia, alieno praemio pervenisse, paucos Syracusanos,—eos qui nunc se publice laudationis causa venisse dicunt,—et tunc participes praedae fuisse et nunc non ad istius laudationem, sed ad communem litium aestimationem venisse. posteaquam damnatus est absens, non solum illius hereditatis de qua ambigebatur, quae erat HS triciens, sed omnium bonorum paternorum ipsius Heraclii, quae non minor erat pecunia, palaestrae Syracusanorum, hoc est Syracusanis, possessio traditur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable