Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.47
lat cicero phi005 perseus lat2
verum illud est praeclarum. Syracusani qui praefuerant his Heraclii bonis verbo redigendis, re dispertiendis, reddebant eorum negotiorum rationem in senatu; dicebant scyphorum paria complura, hydrias argenteas pretiosas, vestem stragulam multam, mancipia pretiosa data esse Verri; dicebant quantum cuique eius iussu nummorum esset datum. gemebant Syracusani, sed tamen patiebantur. repente recitatur uno nomine HS ccc iussu praetoris data esse. fit maximus clamor omnium, non modo optimi cuiusque neque eorum quibus indignum semper visum erat bona privati populi nomine per summam iniuriam erepta, verum etiam ipsi illi auctores iniuriae et ex aliqua particula socii praedae ac rapinarum clamare coeperunt sibi ut haberet hereditatem. tantus in curia clamor factus est ut populus concurreret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable