Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.49
lat cicero phi005 perseus lat2
et tamen aiunt eum queri solere non numquam se miserum quod non suis, sed suorum peccatis et criminibus prematur. triennium provinciam obtinuisti; gener, lectus adulescens, unum annum tecum fuit; sodales, viri fortes, legati tui primo anno te reliquerunt; unus legatus P. Tadius qui erat reliquus non ita tecum multum fuit; qui si semper una fuisset, tamen summa cura cum tuae, tum multo etiam magis suae famae pepercisset. quid est quod tu alios accuses? quid est quam ob rem putes te tuam culpam non modo derivare in aliquem, sed communicare cum altero posse? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable