LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.50

lat cicero phi005 perseus lat2

numerantur illa HS ccc Syracusanis. ea quem ad modum ad istum postea per pseudothyrum revertantur, tabulis vobis testibusque, iudices, planum faciam. ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod praeda ex illis bonis ad multos Syracusanos invito populo senatuque Syracusano venerat, et illa scelera quae per Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et Cleomenem invitissima civitate illa facta sunt: primum ut urbs tota spoliaretur, qua de re alius mihi locus ad dicendum est constitutus; ut omnia signa iste per eos homines quos nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique tabulas pictas, deorum denique simulacra quae vellet auferret; deinde ut in curia Syracusis, quem locum illi bouleuth/rion nomine appellant, honestissimo loco et apud illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli,—qui eum Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege posset, conservavit et reddidit,—statua est, ibi inauratam istius et alteram filio statuam ponerent, ut dum istius hominis memoria maneret senatus Syracusanus sine lacrimis et gemitu in curia esse non posset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable