Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.52
lat cicero phi005 perseus lat2
at vero praeclarum diem illis reposuisti Verria ut agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos locarentur! iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. nam me dies vox latera deficiant, si hoc nunc vociferari velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur. O Verria praeclara! quo accessisti, quaeso, quo non attuleris tecum istum diem? etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque extersum reliqueris? quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed ex manibus naturaque tua constituta esse videantur.