Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.53
lat cicero phi005 perseus lat2
quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est tenue sane, non longe a Syracusis. hic longe primus civitatis est Epicrates quidam. huic hereditas HS quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret. recens erat illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano, qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas. huic quoque Epicrati venerat, ut dixi, hereditas. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable