LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.55

lat cicero phi005 perseus lat2

res occultari satis non potuit; per quendam eorum qui interfuerant fit Epicrates certior. primo contemnere et neglegere coepit, quod causa prorsus quod disputari posset nihil habebat. deinde cum de Heraclio cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia clam abire; itaque fecit; profectus est Regium. quod ubi auditum est, aestuare illi qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen adfuerat, cum primo sunt dati iudices; de hoc qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla, discessisset, putabant nihil agi posse. homines Regium proficiscuntur; Epicratem conveniunt; demonstrant, id quod ille sciebat, se HS LXXX dedisse; rogant eum ut sibi id quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable