LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.57

lat cicero phi005 perseus lat2

dicet aliquis, 'quid ergo in hoc Verrem reprehendis, qui non modo ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse?' attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae via modo visa est exire ab isto, eodem semita revertisse. quid enim debuit praetor facere, cum consilio re cognita cum comperisset suum comitem iuris decreti iudici corrumpendi causa,—qua in re ipsius praetoris caput existimatioque ageretur, —pecuniam accepisse, Bidinos autem pecuniam contra praetoris famam ac fortunas dedisse? non et in eum qui accepisset animadvertisset et in eos qui dedissent? tu, qui institueras in eos animadvertere qui perperam iudicassent, —quod saepe per imprudentiam fit,—hos pateris impune discedere qui ob tuum decretum, ob tuum iudicium pecuniam aut dandam aut accipiendam putarant?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable