Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.59
lat cicero phi005 perseus lat2
est magnum argumentum, verum illud maximum, quod illis ipsis Bidinis, quibus iste iratus esse debuit, a quibus comperit, quod iure agere cum Epicrate nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum decretum pecunia esse temptatum: iis, inquam, ipsis non modo illam hereditatem quae Epicrati venerat, sed, ut in Heraclio Syracusano, item in hoc,—paulo etiam atrocius, quod Epicrates appellatus omnino non erat,—bona patria fortunasque eius Bidinis tradidit. ostendit enim novo modo, si quis quid de absente peteret, se auditurum. adeunt Bidini, petunt hereditatem; procuratores postulant ut se ad leges suas reiciat aut ex lege Rupilia dicam scribi iubeat. adversarii non audebant contra dicere: exitus nullus reperiebatur. insimulant hominem fraudandi causa discessisse; postulant ut bona possidere iubeat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable