LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.60

lat cicero phi005 perseus lat2

debebat Epicrates nummum nullum nemini; amici, si quis quid peteret, iudicio se passuros, iudicatum solvi satis daturos esse dicebant.cum omnia consilia frigerent, admonitu istius insimulare coeperunt Epicratem litteras publicas corrupisse, a qua suspicione ille aberat plurimum: actionem eius rei postulant. amici recusare ne quod iudicium neve ipsius cognitio illo absente de existimatione eius constitueretur, et simul illud idem postulare non desistebant ut se ad leges suas reiceret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable