Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.63
lat cicero phi005 perseus lat2
fecerat hoc egregie primo adventu Metellus, ut omnis istius iniurias, quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. quod Heraclium restitui iusserat ac non restituebatur, quisquis erat eductus senator Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormi restituta sunt. census qui isto praetore sunt habiti non servaturum se Metellus ostenderat; decumas quas iste contra legem Hieronicam vendiderat sese venditurum Hieronica lege edixerat. omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur. simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable