LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.64

lat cicero phi005 perseus lat2

venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario semper usus est. is epistulas compluris attulerat, in his unam domo quae totum mutarat hominem. repente coepit dicere se omnia Verris causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset. erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam amicitiam cognationemque commemoraret. ex illo tempore a civitatibus laudationes petere, testis non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. quod nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos huc evocare non potuissem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable