LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.66

lat cicero phi005 perseus lat2

iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis, testimonium audistis; a quo HS C per calumniam malitiamque petita sunt. iste poenis compromissisque interpositis HS cccc extorquenda curavit, quodque iudicium secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum civis Centuripinus inter duos civis diiudicasset, id inritum iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicavit; in senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si quis eum pulsasset, edixit sese iudicium iniuriarum non daturum; quicquid ab eo peteretur, iudicem de sua cohorte daturum, ipsi autem nullius actionem rei se daturum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable