LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.68

lat cicero phi005 perseus lat2

iam vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego unam quamque rem colligam et causam? ex multis similibus ea sumam quae maxime improbitate excellere videbuntur. Sopater quidam fuit Halicyensis, homo domi suae cum primis locuples atque honestus; is ab inimicis suis apud C. Sacerdotem praetorem rei capitalis cum accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. huic eidem Sopatro idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti successisset, eiusdem rei nomen detulerunt. res Sopatro facilis videbatur, et quod erat innocens et quod Sacerdotis iudicium improbare istum ausurum non arbitrabatur. citatur reus; causa agitur Syracusis; crimina tractantur ab accusatore ea quae erant antea non solum defensione, verum etiam iudicio dissoluta.

Provenance