Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.78
lat cicero phi005 perseus lat2
etenim si illud est flagitiosum, quod mihi omnium rerum turpissimum maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto illud flagitiosius improbius indignius, eum a quo pecuniam ob absolvendum acceperis condemnare, ut ne praedonum quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservet! scelus est accipere ab reo: quanto magis ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque! fidem cum proposuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is qui pecuniam maiorem dedit. concedo; forsitan aliquis aliquando eius modi quidpiam fecerit. cum vero fidem ac religionem tuam iam alteri addictam pecunia accepta habueris, postea eandem adversario tradideris maiore pecunia, utrumque falles, et trades cui voles, et ei quem fefelleris ne pecuniam quidem reddes? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable