Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.80
lat cicero phi005 perseus lat2
quid enim horum se negat fecisse? illud videlicet unum, quod necesse est, pecuniam accepisse. quidni iste neget? at eques Romanus, qui Sopatrum defendit, qui omnibus eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius, iuratus dicit pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse maiorem pecuniam ab accusatoribus dari; dicent hoc multi Siculi, dicent omnes Halicyenses, dicet etiam praetextatus Sopatri filius, qui ab isto homine crudelissimo patre innocentissimo pecuniaque patria privatus est.