LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.85

lat cicero phi005 perseus lat2

interea iste cupiditate illa sua nota atque apud omnis pervagata, cum signa quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in publico posita vidisset, adamavit; a Sthenio petere coepit ut ad ea tollenda operam suam profiteretur seque adiuvaret. Sthenius vero non solum negavit, sed etiam ostendit fieri id nullo modo posse ut signa antiquissima, monumenta P. Africani, ex oppido Thermitanorum incolumi illa civitate imperioque populi Romani tollerentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable