LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.2.89

lat cicero phi005 perseus lat2

iratus iste vehementer Sthenio atque incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem statim inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et criminando. hi autem erant inimici Agathinus, homo nobilis, et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam, Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad generum Agathini migrare maluit. Vna nox intercesserat cum iste Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia inter eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum illud Himerae iam videbatur, quod eum multo magis figura et liniamenta hospitae delectabant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable