Passage
Cicero, In C. Verrem 2.2.91
lat cicero phi005 perseus lat2
iste homo omnium aequissimus atque a cupiditate remotissimus se cogniturum esse confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona iubet. non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere potuerat. intellectum est id istum agere ut, cum Sthenium sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite virgis supplicium crudelissime sumeret. quod cum esset perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese committere maluit quam non istam communem Siculorum tempestatem calamitatemque vitaret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable