Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.100
lat cicero phi005 perseus lat2
Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. recita et decretum de tributis et publicum testimonium. SENATVS CONSVLTVM DE TRIBVTO CONFERVNDO. TESTIMONIVM IMACHARENSIVM. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med. VIIICC, Apronio coacti sunt dare tritici modium XVIII et HS III milia. quaeso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. nam per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo quaestus decederent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable