Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.106
lat cicero phi005 perseus lat2
Audistis haec, iudices; quae nunc ego omnia praetereo et relinquo. nihil de luxuria Aproni loquor, nihil de insolentia, nihil de permissa ab isto licentia, nihil de singulari nequitia ac turpitudine: tantum de quaestu ac lucro dicam unius agri et unius anni, quo facilius vos coniecturam de triennio et de tota Sicilia facere possitis. sed mihi Aetnensium brevis est ratio; ipsi enim venerunt, ipsi publicas litteras deportaverunt; docuerunt vos quid lucelli fecerit homo non malus, familiaris praetoris, Apronius. id, quaeso, ex ipsorum testimonio cognoscite. recita. TESTIMONIVM AETNENSIUM quid ais? dic, dic, quaeso, clarius, ut populus Romanus de suis vectigalibus, de suis aratoribus, de suis sociis atque amicis audiat. L MED., HS L per deos immortalis! unus ager uno anno trecenta milia mod. tritici et praeterea HS L lucri dat Apronio! tantone minoris decumae venierunt quam fuerunt, an, cum satis magno venissent, hic tantus tamen frumenti pecuniaeque numerus ab aratoribus per vim ablatus est? Vtrum enim horum dixeris, in eo culpa et crimen haerebit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable