Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.112
lat cicero phi005 perseus lat2
quo modo igitur hoc adsequar, iudices, ut sciam quantum lucri factum sit? non ex Aproni tabulis, quas ego cum conquirerem non inveni, et cum in ius ipsum eduxi expressi ut conficere tabulas se negaret. si mentiebatur, quam ob rem removebat, si hae tabulae nihil tibi erant obfuturae? si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem satis significat illum non suum negotium gessisse? ea est enim ratio decumanorum ut sine plurimis litteris confici non possit; singula enim nomina aratorum et cum singulis pactiones decumanorum litteris persequi et conficere necesse est. iugera professi sunt aratores omnes imperio atque instituto tuo: non opinor quemquam minus esse professum quam quantum arasset, cum tot cruces, tot supplicia, tot ex cohorte recuperatores proponerentur. in iugero Leontini agri medimnum fere tritici seritur perpetua atque aequabili satione; ager efficit cum octavo, bene ut agatur; verum ut omnes di adiuvent, cum decumo. quod si quando accidit, tum fit ut tantum decumae sit quantum severis, hoc est ut, quot iugera sint sata, totidem medimna decumae debeantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable