Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.113
lat cicero phi005 perseus lat2
hoc cum ita esset, primum illud dico, pluribus milibus medimnum venisse decumas agri Leontini quam quot milia iugerum sata essent in agro Leontino. quodsi fieri non poterat ut plus quam x medimna ex iugero exararent, medimnum autem ex iugero decumano dari oportebat, cum ager, id quod perraro evenit, cum decumo extulisset, quae erat ratio decumanis, siquidem decumae ac non bona venibant aratorum, ut pluribus aliquanto medimnis decumas emerent quam iugera erant sata? in Leontino iugerum subscriptio ac professio non est plus xxx; decumae xxxvl medimnum venierunt.erravit an potius insanivit Apronius? immo tum insanisset, si aratoribus id quod deberent licitum esset, et non quod Apronius imperasset necesse fuisset dare.