LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.116

lat cicero phi005 perseus lat2

professio est agri Leontini ad iugerum xxx; haec sunt ad tritici medimnum xc, id est mod. DXXXX; deductis tritici mod. CCXVI, quanti decumae venierunt, reliqua sunt tritici CCCXXIIII. adde totius summae DXXXX milium mod. tris quinquagesimas; fit tritici mod. XXXIICCCC (ab omnibus enim ternae praeterea quinquagesimae exigebantur); sunt haec iam ad CCCLX mod. tritici. at ego cccc lucri facta esse dixeram; non enim duco in hac ratione eos quibus ternis medimnis non est licitum decidere. verum ut hac ipsa ratione summam mei promissi compleam, ad singula medimna multi HS binos, multi HS singulos semis accessionis cogebantur dare, qui minimum, singulos nummos. minimum ut sequamur, quoniam xc med. duximus, accedant eo novo pessimoque exemplo HS xc.

Provenance