Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.118
lat cicero phi005 perseus lat2
quid vero istae sibi quinquagesimae, quid porro nummorum accessiones volunt? quo id iure atque adeo quo id more fecisti? nummos dabat arator. quo modo aut unde? qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura uteretur, ut antea solebant facere in decumis, cum aequa lege et condicione venibant. is nummum dabat! Vnde? de frumento? quasi habuisset te praetore quod venderet. de vivo igitur erat aliquid resecandum, ut esset unde Apronio ad illos fructus arationum hoc corollarium nummorum adderetur. iam id porro utrum libentes an inviti dabant? libentes? amabant, credo, Apronium. inviti? qua re nisi vi et malo cogebantur? iam iste homo amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat accessiones ad singulas decumas, neque multum; bina aut terna milia nummum addebat; fiunt per triennium HS fortasse D milia. hoc neque exemplo cuiusquam neque ullo iure fecit, neque eam pecuniam rettulit; neque hoc parvum crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam umquam excogitabit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable