LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.124

lat cicero phi005 perseus lat2

recita de epistula reliqua. SVMMA VI DATA EST A ME OPERA VT QVAM PLVRIMO DECVMAS VENDEREM. Cur igitur, Metelle, non ita magno vendidisti? quia desertas arationes, inanis agros, provinciam miseram perditamque offendisti. quid? id ipsum quod satum est qua ratione quisquam qui sereret inventus est? recita. Litteras ait se misisse et confirmasse, suam se interposuisse auctoritatem; tantum modo aratoribus Metellus obsides non dedit se in nulla re Verri similem futurum. at quid est tandem in quo se elaborasse dicit? recita. VT ARATORES, QVI RELIQVI ERANT, QVAM PLVRIMVM SERERENT. Qui reliqui? quid hoc est 'reliqui'? quo ex bello, qua ex vastitate? quaenam in Sicilia tanta clades aut quod bellum tam diuturnum, tam calamitosum te praetore versatum est ut is qui tibi successerit 'reliquos' aratores collegisse et recreasse videatur?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable