LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.126

lat cicero phi005 perseus lat2

his te litteris, homo audacissime atque amentissime, iugulatum esse non sentis? non vides, cum is qui tibi successit aratores reliquos appellet, hoc eum diserte scribere, reliquos hos esse non ex bello neque ex aliqua eius modi calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudelitate? recita cetera. TAMEN PRO EO VT TEMPORIS DIFFICVLTAS ARATORVMQVE PENVRIA TVLIT. 'Aratorum,' inquit, 'penuria.' si ego accusator totiens de re eadem dicerem, vererer ne animos vestros offenderem, iudices. clamat Metellus, NISI LITTERAS MISISSEM: non est satis. NISI PRAESENS CONFIRMASSEM: ne id quidem satis est. RELIQVOS, inquit, ARATORES. reliquos? prope lugubri verbo calamitatem provinciae Siciliae significat: addit, ARATORVM PENVRIA.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable