Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.128
lat cicero phi005 perseus lat2
atque ut intellegatis ab isto prae lucro praedaque praesenti nec vectigalium nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite quid ad extremum scribat Metellus. IN RELIQVVM TAMEN TEMPVS VECTIGALIBVS PROSPEXI. in reliquum tempus vectigalibus ait se prospexisse. non scriberet se vectigalibus prospexisse nisi hoc vellet ostendere, te vectigalia perdidisse. quid enim erat quod vectigalibus prospiceret Metellus in decumis et in tota re frumentaria, si iste non vectigalia populi Romani quaestu suo pervertisset? atque ipse Metellus, qui vectigalibus prospicit, qui 'reliquos' aratores colligit, quid adsequitur nisi hoc, ut arent, si qui possunt, quibus aratrum saltem aliquod satelles istius Apronius reliquum fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli remanserunt? quid ceteri Siculi? quid ille maximus numerus aratorum qui non modo ex agris eiecti sunt, sed etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunisque omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revocabuntur? quot praetorum innocentia sapientiaque opus est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac sedibus conlocetur? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable