Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.129
lat cicero phi005 perseus lat2
ac ne miremini tantam multitudinem profugisse quantam ex litteris publicis aratorumque professionibus cognovistis, scitote tantam acerbitatem istius, tantum scelus in aratores fuisse,—incredibile dictu est, iudices, sed et factum et tota Sicilia pervagatum,—ut homines propter iniurias licentiamque decumanorum mortem sibi ipsi consciverint. Centuripinum Dioclem, hominem locupletem, suspendisse se constat quo die sit ei nuntiatum Apronium decumas redemisse. Tyracinum, principem civitatis, eadem ratione mortem oppetisse dixit apud vos homo nobilissimus, Archonidas Helorinus, cum audisset tantum decumanum professum esse ex edicto istius sibi deberi quantum ille bonis suis omnibus efficere non posset. haec tu, tametsi omnium hominum dissolutissimus crudelissimusque semper fuisti, tamen numquam perpeterere, propterea quod ille gemitus luctusque provinciae ad tui capitis periculum pertinebat; non, inquam, perpeterere ut homines iniuriae tuae remedium morte ac suspendio quaererent, nisi ea res ad quaestum et ad praedam tuam pertineret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable