Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.130
lat cicero phi005 perseus lat2
quid? illud perpeterere? attendite, iudices; omnibus enim nervis mihi contendendum est atque in hoc elaborandum, ut omnes intellegant quam improbam, quam manifestam, quam confessam rem pecunia redimere conetur. grave crimen est hoc et vehemens et post hominum memoriam iudiciaque de pecuniis repetundis constituta gravissimum, praetorem socios habuisse decumanos.non hoc nunc primum audit privatus de inimico, reus ab accusatore: iam antea in sella sedens praetor, cum provinciam Siciliam obtineret, cum ab omnibus non solum, id quod commune est, propter imperium, sed etiam, id quod istius praecipuum est, propter crudelitatem metueretur, miliens audivit, cum eius animum ad persequendum non neglegentia tardaret, sed conscientia sceleris avaritiaeque suae refrenaret. loquebantur enim decumani palam, et praeter ceteros is qui apud istum plurimum poterat maximosque agros populabatur, Apronius, perparvum ex illis magnis lucris ad se pervenire, praetorem esse socium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable