Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.132
lat cicero phi005 perseus lat2
esto, cetera negare non potes; ne illud quidem tibi reliquum fecisti, ut hoc posses dicere, nihil eorum te audisse, nihil ad tuas auris de infamia tua pervenisse. querebantur cum luctu et gemitu aratores: tu id nesciebas? fremebat tota provincia: nemo id tibi renuntiabat? Romae querimoniae de tuis iniuriis conventusque habebantur: ignorabas haec? ignorabas haec omnia? quid? cum palam Syracusis te audiente maximo conventu L. Rubrius Q. Apronium sponsione lacessivit, Nl APRONIVS DICTITARET TE SIBI IN DECVMIS ESSE SOCIVM, haec te vox non perculit, non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres excitavit? tacuisti, sedasti etiam litis illorum, et sponsio illa ne fieret laborasti.pro di immortales, hoc aut innocens homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo iudicia Romae fore putaret, non aliqua simulatione existimationi se hominum venditasset? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable