LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.140

lat cicero phi005 perseus lat2

Apronio permittis ut quos velit de cohorte sumat recuperatores? indignum uni potius ex iniquis sumundi quam utrique ex aequis reiciundi fieri potestatem. neutrum facis eorum. quid ergo? estne aliquid quod improbius fieri possit? est; cogit enim Scandilium quinque illa milia nummum dare atque adnumerare Apronio. quid potuit elegantius facere praetor cupidus existimationis bonae, qui ab se omnem suspicionem propulsare, qui se eripere ex infamia cuperet? adductus erat in sermonem, invidiam, vituperationem; dictitarat homo improbus atque impurus, Apronius, socium esse praetorem; venerat res in iudicium atque discrimen; potestas erat isti homini integro atque innocenti data, ut, in Apronium cum animum advertisset, sese gravissima levaret infamia. quid excogitat poenae, quid animadversionis in Apronium? cogit Scandilium Apronio ob singularem improbitatem atque audaciam praedicationemque nefariae societatis HS v mercedis ac praemi nomine dare.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable