LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.144

lat cicero phi005 perseus lat2

quodsi quis sociorum incommodis minus commovetur,—si quem aratorum fugae calamitates exsilia suspendia denique non permovent,—non possum dubitare quin is tamen, cum vastatam Siciliam, relictos agros ex civitatum litteris et ex epistula L. Metelli cognoverit, statuat fieri non posse ut de isto non severissime iudicetur. erit etiam aliquis qui haec omnia dissimulare ac neglegere possit? attuli sponsiones ipso praesente factas de decumarum societate ab ipso prohibitas iudicari: quid est quod possit quisquam manifestius hoc desiderare? non dubito quin vobis satis fecerim, iudices; verum tamen progrediar longius, non mehercule quo magis hoc vobis persuadeatur quam iam persuasum esse confido, sed ut ille aliquando impudentiae suae finem faciat, aliquando desinat ea se putare emere quae ipse semper habuit venalia,—fidem ius iurandum veritatem officium religionem,—desinant amici eius ea dictitare quae detrimento maculae invidiae infamiae nobis omnibus esse possint.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable