Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.146
lat cicero phi005 perseus lat2
bene agis, Alba: ad tuam veniam condicionem. nihil putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem, nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: res manifestas quaeris. non quaero iudices Cassianos, veterem iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac re fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro; Albam habebo iudicem, eum hominem qui se ipse scurram improbissimum existimari vult, cum a scurris semper potius gladiator quam scurra appellatus sit; adferam rem eius modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable