LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.152

lat cicero phi005 perseus lat2

tenetur igitur iam, iudices, et manifesto tenetur avaritia, cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia. quid? si haec quae dico ipsius amici defensoresque iudicarunt, quid amplius vultis? adventu L. Metelli praetoris, cum omnis eius comites iste sibi suo illo panchresto medicamento amicos reddidisset, aditum est ad Metellum; eductus est Apronius. eduxit vir primarius, C. Gallus senator; postulavit ab L. Metello ut ex edicto suo iudicium daret in Apronium, QVOD PER VIM AVT METVM ABSTVLISSET, quam formulam Octavianam et Romae Metellus habuerat et habebat in provincia. non impetrat, cum hoc diceret Metellus, praeiudicium se de capite C. Verris per hoc iudicium nolle fieri. tota Metelli cohors hominum non ingratorum aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis, a suo familiarissimo L. Metello iudicium ex edicto non potest impetrare.

Provenance