Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.154
lat cicero phi005 perseus lat2
venio nunc ad epistulam Timarchidi, liberti istius et accensi; de qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum peroraro. haec epistula est, iudices, quam nos Syracusis in aedibus Aproni cum litteras conquireremus invenimus. Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres iam de provincia decessisset, Timarchidi manu scripta. recita. EPISTVLA TIMARCHIDI. TIMARCHIDES VERRIS ACCENSVS SALVTEM DICIT. Iam hoc quidem non reprehendo quod adscribit 'accensus'; cur enim sibi hoc scribae soli sumant, 'L. PAPIRIVS SCRIBA'? volo ego hoc esse commune accensorum, lictorum, viatorum. FAC DILIGENTIAM ADHIBEAS, QVOD AD PRAETORIS EXISTIMATIONEM ATTINET. Commendat Apronio Verrem, et hortatur ut inimicis eius resistat. bono praesidio munitur existimatio tua, siquidem in Aproni constituitur diligentia atque auctoritate. HABES VIRTVTEM, ELOQVENTIAM. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable