LOGOI

Passage

Cicero, In C. Verrem 2.3.155

lat cicero phi005 perseus lat2

quam copiose laudatur Apronius a Timarchide, quam magnifice! cui ego illum non putem placere oportere qui tanto opere Timarchidi probatus sit? HABES SVMPTVM VNDE FACIAS. necesse est, si quid redundarit de vestro frumentario quaestu, ad illum potissimum per quem agebatis defluxisse. SCRIBAS, APPARITORES RECENTIS ARRIPE; CVM L. VOLTEIO, QVI PLVRIMVM POTEST, CAEDE, CONCIDE. videte quam valde malitiae suae confidat Timarchides, qui etiam Apronio improbitatis praecepta det. iam hoc 'caede, concide'! nonne vobis verba domo patroni depromere videtur ad omne genus nequitiae accommodata? VOLO, Ml FRATER, FRATERCVLO TVO CREDAS. consorti quidem in lucris atque furtis, gemino et simillimo nequitia, improbitate, audacia. IN COHORTE CARVS HABEBERE. quid est hoc 'in cohorte'? quo pertinet? Apronium doces? quid? in vestram cohortem te monitore an sua sponte pervenerat? QVOD CVIQVE OPVS EST,OPPONE. qua impudentia putatis eum in dominatione fuisse qui in fuga tam improbus sit? ait omnia pecunia effici posse: dare, profundere oportere, si velis vincere. non hoc mihi tam molestum est Apronio suadere Timarchidem, quam quod hoc idem patrono suo praecipit. TE POSTVLANTE OMNES VINCERE SOLENT.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable