Passage
Cicero, In C. Verrem 2.3.156
lat cicero phi005 perseus lat2
/Verre quidem praetore, non Sacerdote, non Peducaeo, non hoc ipso Metello. SCIS METELLVM SAPIENTEM ESSE. hoc vero ferri iam non potest, inrideri viri optimi, L. Metelli, ingenium et contemni ac despici a fugitivo Timarchide. SI VOLTEIVM HABEBIS, OMNIA LVDIBVNDVS CONFICIES. hic vehementer errat Timarchides, qui aut Volteium pecunia corrumpi putet posse, aut Metellum unius arbitratu gerere praeturam, sed errat coniectura domestica. quia multos et per se et per alios multa ludibundos apud Verrem effecisse vidit, ad omnis eosdem patere aditus arbitratur. facilius vos efficiebatis ludibundi quae volebatis a Verre, quod multa eius ludorum genera noratis. INCVLCATVM EST METELLO ET VOLTEIO TE ARATORES EVERTISSE. quis istuc Apronio attribuebat, cum aratorem aliquem everterat, aut Timarchidi, cum ob iudicandum aut decernendum aut imperandum aliquid aut remittendum pecuniam acceperat, aut Sextio lictori, cum aliquem innocentem securi percusserat? nemo; omnes ei tum attribuebant quem nunc condemnari volunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable